라틴어 문장 검색

Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:2)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:41)
et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:7)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:4)
nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:24)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION